- PLUMELLA
- PLUMELLAapud Gregorium Turon. de Vitis SS. c. 8. Nil autem super eam, cum quiesceret. sternebat: nisi tantum cum vestimento, quô indutus erat, decumbebat, nec alios habens tapetes, plumellas, aut stragula, quo haec operiretur: Culcitra plumea est, seu plumis farta, Dominico Macro, in Hierolex. Alias Plumacium, Papiae: item Plumeus lectus, Gobelino Commentar. Pii II. l. 6. ubi Henricum V. Angliae Regem plumeos lectos Anglis interdixisse: animum etiam ei fuisse, si Regnum Franciae totum obtinuisset, omnes vineas aratrô vertere, ut qui nihil tantopere enervare hominum vires, quam plumas et vina putârit, refert etc. Vide quoque infra, ubi de Pulvillis plumeis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.